Psalms 66

CAS. Post canticum resurrectionis, deprecationem suam Propheta subdit, ut benedicti ad Dei cognitionem ducantur. Prophetat benedictionem omnium per adventum Christi. AUG. Quia in praecedenti psalmo monuerat nos benedicere Deum; quod non possumus, nisi ipse prior benedicat nos; ideo hoc precatur benedici, dicens: etc. Ibid. Prior est benedictio Dei, quae est quasi pluvia terram nostrae mentis irrigans: inde nos benedicimus eum, quod quasi fructus est, et in utroque nos crescimus, non ipse. Dicat ergo desiderans pluviam Dominicae benedictionis: Deus misereatur, etc. CAS. Sed qui multi volunt, etc., usque ad et quia cognoscitur in gentibus Christus: etc. Ibid. Benedicit Creator creaturae, multiplicando, numero et merito. Benedicit creatura Creatori, eum corde, voce et opere, laudando, et omne bonum, quod habet, ei ascribendo. . Ibid. Post notitiam hortatur confiteri pro directione et judicio. AUG. Quia jam confessi non timent futura judicia, quibus Christus est advocatus, non judex, CAS. Eadem admonitio ad aliud tendens, quia terra dedit fructum, et si idem initium sensus, tamen ad diversa tendit. HIER. Mariae Christum, etc., Sed non illa sola hoc debet, imo, etiam Ibid. Ter trinitas, unitas. CAS. Metus inter beneficia postulatur, ut credita caute custodiantur: Timor Dei incipit, et consummat; qui timere novit, amare non desinit. .
Copyright information for VulgGlossa